FRITHSTOLL

FRITHSTOLL
FRITHSTOLL
vox Saxonica, asylum, sanctuarium refugium notat: In Chartis Immunitatum Ecclesiae S. Petri Eborac. confirmatis Anno 5. Henrici VII. cathedra quietudinis vel pacis, exponitur, ut et apud Ricard. Hagulstadens. de Statu Eccl. Hagulstad. 14. Quod si aliquis vesano spiritu agitatus, diabolico ausu quemquam capere praesumpserit in cathedra lapidea iuxta Altare, quam Angli vocant Fristoll, i. e. Cathedram quietudinis vel pacis, vel etiam ad feretrum sanctarum reliquiarum, quod est post Altare huius tam flagitiosi sacrilegii emendatio sub nullo iudicio erit etc. Vide quoque Prynneum in Libert. Angl. Tom. III. p. 1102. Huiusmodi cathedrae complures erant in Anglia, praeter Eboracensem istam et Hagulstadensem: Beverlaci autem celeberrima, quae priscorum Regum benignitate, asyli nacta privilegium, tali honestabatur Inscriptione; Haec sedes lapidea Freedstoll dicitur, i. e. pacis cathedra, ad quam reus fugiendo perveniens, omnimodam habet securitatem. Atqueve hinc, quod Palantia Regia asyli gaudeant iure, voce hac palatium nonnumquam indigitatur; etiam in versione Psalmi 18. refugium eadem exprimitur. C. du Fresne. Gloss.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • ASYLUM — templum a Romulo aedificatum. Graece Α῎συλον, habet affinitatem cum Ebraeo Gap desc: Hebrew quod est nemus. Et silvas interdum fuisse Asylum, vel fidem fecerit hoc Maronis Virg. Aen. l. 8. v. 342. Hinc lucum ingentem, quem Romulus acer Asylum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”